#Matth XIII.#Gen. XIII#Marc. VI#Luc. IV
Et veniens in patriam suam, docebat in synagoga eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec? Nonne hic est filius fabri? nonne Maria mater ejus, et fratres, et sorores ejus sunt apud nos?Quod non est intelligendum secundum Elvidium, qui Virginem peperisse Domino fratres de Joseph dogmatizabat, vel Joseph de alia uxore liberos suscepisse. Sed consobrini ejus fratres sui dicti sunt, sicut Abraham dixit ad Lot: Fratres sumus. Marcus ait Dominum dictum ab eis fabrum. Credebant enim fabrum, quia Joseph fabri filium dicebant. Et paucos ibi curavit propter incredulitatem eorum, dicens: Nemo propheta acceptus est in patria sua, et repleti sunt omnes ira. Et ejicientes eum extra civitatem, duxerunt eum usque ad supercilium montis, ut praecipitarent eum, ille autem transiens per medium illorum ibat. Adhuc ostenditur ibi locus, qui dicitur Saltus Domini, per quem Dominus descendens impressit se rupi, et cedens ei rupes fecit ei locum, quasi latibuli, in quo adhuc vestigia rugarum vestimentorum ejus impressa olim notantur.